라틴어 문장 검색

Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
Hippolytus etiam si nummi preces audiat susurrantis, suae novercae non vult precibus novercari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:8)
Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores [0464C] singulos tanquam mediator percurrit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:14)
Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:15)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Hos colit ipse deos, haec idola ditat honore Divini cultus, et nummis numina donat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:21)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
qui, fraudes et exploratores terrae existimantes, omnia venalia eis interdixerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:11)
jussumque sub judicio vitae, ne injusta venditione Hungari gravarent exercitum aut conturbarent, sed potius omnia venalia illis alleviarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:4)
Nautae et mercatores certabant ex imperatoria jussione navibus plenis cibariis frumenti, carnis, vini, olei et hordei per mare discurrere, quousque ad portum Civitot anchoras jaciunt, ubi fidelium turmae ad refocillandum corpus, ante jejuniis aggravatum, omnia venalia reperiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:3)
Nocte vero quadam ab hac colluctatione, et plurima stragis conamine, circa urbem populo vexato et interdum in castris relato, deprehensum est, Turcos [0429C] navigio per lacum ab urbe saepius exire, viros coadjutores arma et omnia necessaria clam inferre, mercatores usquequaque illuc convenire, et a Turcis omnia venalia in eodem lacu reperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:1)
- Occiso duce, Baldewinus subrogatus venalem arcem Samusart emere primo contempsit, postmodo consilio suorum rebus pretiosissimis comparavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 47:2)
Unde legatione ad Baldewinum facta, arcem illi venalem pro numero decem millium byzantiorum obtulit, et quia abhinc et deinceps illi pro solidorum conventione fideliter militaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION